

Prophetia Jeremiae*
Caput 33: Versus 3
Clama ad me, et ego exaudiam eum.Ostendit quod per orationes prophetarum et sanctorum, qui fuerunt in plebe, Dominus placatus sit et revelaverit eis reversionem in terram suam, quae adhuc occulta latebat.Nunc autem dicitur:Clama ad me, et exaudiam te.Quia imminentem captivitatem Dominus avertere noluit, ut primum solverent poenam peccati sui; postea vero reversionem non negavit, quam modo promittit.